- CANTICUM
- CANTICUMsolâ voce peragitur, Psalmus instrumentis Musicis. In Communionis Romanae Psalmodia decem sunt Cantica, recitari statis temporibus solita; septem scil. ex Vet. Testamento, quae per 7. hebdomadae dies ad Laudes distribuuntur: et tria, ex Euangelio desumpta; Nempe, Benedictius Dominus, quod etiam dicitur in Laudibus matutinalibus: in eo nam que praecursoris Christi, qui velut aurora annuntiatrix veri Solis Iustitiae fuerat, mentio sit: Magnificat, quod recitatur ad Vesperas, quae nobiliores Laudibus habentur, cum festivitatis sint principium et hoc canticum vesperarum tempore fuerit compositum, quô ad Elisabethae domum Maria Virgo pervenerat. Et Nunc dimittis, quod in Completorio recitatur; quia ad modum commendationis animae est, quae Deo exhibetur ante somnum, aeternitatis symbolum. Et quidem tria haec Euangelica Cantica stando recitari solent, solentque nonnulli sub uniuscuiusque initium non minus se cruce signare, ac in Missa, ad Euangelii principium, vide Macrum in Hierolex. ubi Canticum Dramatis Officii antiphonam dici, addit. Quid Cantica Plinio, vide supra, ubi de Acclamendi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.